509
ANIMAE TRANSMVTATIO. 235.
Et tenendo processum sicut in compo¬
sitione carbunculi, aliàs nihil addendo
in processu compositionis carbunculi.
De Sapphiro.
Sapphirus componitur ex duplici na¬
tura argenti viui, aquatici scilicet ex
aqua aerea argenti, & ex aqua aerea stan¬
ni in quarta parte ponderis argenti, &
similiter de aqua ioduratiua argenti, &
de aqua induratiua stanni praedicti pon¬
deris induratum in molle cerea, & deco¬
ctis sicut de alijs dictum est suprà.
De balandina lapide.
Balandina componitur ex argento
viuo ferri, & est coloris rubei valde,
& resplendet ratione sulfuris decocto &
conuerso in naturam aquae aereae ignitae
respiciens naturam argenti viui, & quia
sua natura est ex aere, ideo restringit san¬
guinem. Recipe ergo de aqua aerea ferri,
& imple mollem ceream post virtutem re¬
strictiuam acceptam, & indura illam in a¬
qua terrestri restrictiua ferri, & prosequere
per informationes supradictas.
De compositione Turchosae.
TVrchosa est composita ex natura dua¬
rum aquarum aerearum, & duarum
restri¬
Hh iij