509
RAYMVNDI LVLLI
De compositione Camapheus.
CHamapheus est lapis, habens colores
multos & multiformes: quidam sunt
albi, & alij nigri, & alij rubei, & alij inter
nigrum & azurium & album sicut calce¬
donij. Et quodlibet istorum habet suam
diuisam naturam, & virtutem in compo¬
sitione: sed inter omnes lapidarios rube¬
us laudatus est, sed vterque sunt boni se¬
cundùm suam propriam naturam. Et al¬
bus componitur ex aqua aerea argenti, & ex
aqua aerea stanni, & ex aqua aerea plum¬
bi ęqualiter mixtis positis ad indurandum
in molem habentem figuram hominis in
aqua induratiua argenti & stanni per ae¬
qualia pondera. Rubeus verò componi¬
tur ex aqua aerea auri, & aqua aerea ferri
aequaliter positis ad indurandum in aqua
terrestri auri, & in aqua terrestri ferri mi¬
xti per aequalia: vel potest componi ex
aqua aerea argenti ęqualiter mixtis posi¬
tis ad indurandum in aqua induratiua au¬
ri & argenti. Item, niger componitur ex
aqua aerea plumbi, & ex aqua aerea argen¬
ti, & ex aqua aerea auri indurati in aqua
terrestri argenti, & in aqua terrestri plum¬
bi per pondus praedictum. Postea positis
ad so¬