509
RAYMVNDI LVLLI
De compositione parlarum.
Compositio parlarum fit ex substan¬
atia triplici argenti viui conuersae in
substantiam aquae aereae. Recipe igitur
aquam aeream stanni, & aquam aeream
plumbi, & aquam aeream argenti aequa¬
liter mixti, & induretur in mole cerea in
aqua induratiua stanni, & in aqua indu¬
ratiua argenti & plumbi mixtis aequali¬
ter, & post transeat per informationes
quas suprà diximus.
De compositione parlarum per
aliam viam.
Parlae per aliam viam componuntur
sic: Puluerisa probas minutas in pul¬
uerem subtilissimum, & dissolue eas in tali
aqua, in qua argentum vulgi dissoluisti
super digestione de I. ponendo de aqua
dicta quae natat super margaritas in gros¬
situdine medij digiti, & post solutionem
natabit quaedam limositas ad modum
cuiusdam telę. Et ista tela, Princeps sere¬
nissime, est forma transparens parlarum
orientalium. Et per hoc, quod diximus,
elucidatur illud capitulum nostri testa¬
menti, in parte illa quae tractat de parlarum
confectione, quod incipit, Ostensio virtu¬
tum liquoris exuberandi. Item, postquam
sen¬