509
ANIMAE TRANSMVTATIO. 240
dicitur portus Syluenae vsque ad sanctum
Vincentium de finibus mundi. Vidimus e¬
nim omnia ista dum ad Angliam transimus
propter intercessionem domini regis
Eduardi illustriss. Ergo quae omnia tibi
diximus tam de philosophicalibus lapi¬
dibus, quàm de virtuosis vel preciosis la¬
pidibus sufficiat causa breuitatis. Et quia
doctrina quae tibi tradita est, potes alios
quosuis componere recipenido colorem
vniuscuiusque lapidialis, & formas illorum &
figuras, & tunc facere mixtionem de aquis
diuersis secundum doctrinam prius tradi¬
tam. Et si tu Princeps illustrissime ista
quae verbis grossipedalibus scripsimus
sine aliqua subtilitate operis compleue¬
ris, inuenies verum quod diximus. Noli
tamen festinare, nec ab opere cessare. Non
enim agites naturam propter minas. Et
si diuiseritis naturam propter minas o¬
perare plus dabit tibi quàm optas. Si ve¬
rò Princeps illustrissime vis scire ratio¬
nem quae est naturaliter, quia aqua
istius doctrinae tantam habet virtutem,
vt per artificium de illarum natura com¬
ponitur ex vna parte isti lapides, vt illi
potentiores in virtute sint naturales.
Ex altera parte philosophorum lapides
quae¬