1015
456 DE SECRETIS
putant. Res ridenda potius quàm audienda. Alij
fecta cotonea dolijs musti ad foecem vsque mer¬
gebant, atque ita claudebant, vinum hinc odora¬
tius reddi promittentes. Alij in nouam ollam do¬
lio vini innatantem illa recondunt, & dolium ob¬
linunt. Sunt qui folijs fici obuoluta custodiant.
Plerique stupis, tomentove mundo vestita, in ci¬
stis concinnant, & disponunt. Multi in scobe, vel
milio, hordeo, aut auena longo tempore incorru¬
pta seruant. Sed in ea domo nec sunt condenda,
nec reponenda, vbi reliqui fructus fagaces, vel a¬
lij quique tenelli custodiri solent. Nam illos suo a¬
cerrimo odore vitiant, ac labefactant. Non desunt, qui
ficis, aut nucis folijs inuoluta seruent. Alij creta
figulina illinunt, siccataque in Sole suspendunt.
& dum vsus postulauerit cretam diluunt. Plerique
arculis ligneis separatim includunt, & in tabula¬
to siccissimo, ac frigidissimo loco, vbi neque fu¬
mus, neque teter sit odor, collocant: ita vt flosculi
sursum, pediculi verò deorsum spectent, nec alte¬
rum ab altero corrumpatur: deinde scobe popul¬
nea, vel ab iegna interposita, luto paleato opercu¬
la munita superponunt, ne introire possit spiritus.
Mizaldus ex Democrito, Catone, Varrone, Columella. Pal¬
ladis, & Plinio.
Pruna vt sine ossiculis mascantur.
Prunum absque ossiculis tibi comparabis, si te¬
nellam arborem ad binos pedes recisam vsque ad
radicem findas, abrasaque & excauata scalpro v¬
triusque partis medulla, confestim seiuictas par¬
tes vinculo constringas, superioremque partem
ac diuisuras laterum fimo, vel argilla, cerave ob¬
ducas,