1015
LIBER X. 557
nec in meditullio coniunctae, sed vti aduentitijs
illud spoliare possumus, & primò docebimus stan¬
ni stridorem tollere, & molliciem. Non desunt,
qui id euenire tradant cineribus, calce, oleis, & de¬
stillatis aquis, si colliquatum extinguitur, nec mi¬
nus bullitionibus. At sic perfectius, & commodius
expedies. Igne stannum postquàm fuerit solutum,
argentum viuum inijce, amoue, & in vitrea cucur¬
bita accommodato, cui venter in orbem turgescat,
& collum in longum porrigatur, atque curuetur,
inferuescat igni, eiusque vi argentum viuum sub¬
limet, & per vasis collum suspendatur, & descen¬
dat stillatim, vt prorsus absumatur: remanet in
fundo stannum, hoc identidem ter, quaterque ef¬
ficito, dum penitus, vti glacies, nullum exhibeat
stridorem. Sic verò aliter rectius expedies: In cal¬
cem redigito, vti supra docuimus, vt fugitiuam il¬
lam, & non fixam argenti viui substantiam deleat,
vel sulphuris potius illius causam: & si primam,
& secundam post vicem non eueniet, vicissim ter¬
tio prosequere, in corpus cum debitis reducens,
voti fies compos, & sic durescit, vt prius igne can¬
dens videatur, quàm soluatur: nam vehemens i¬
gnis viui argenti humidum consumit, quod faci¬
lem praebet fusionem, vt durius igne soluatur, vt
igniantur, sed manifestius in stanno, quàm in a¬
lijs metallis id experitur. Idem.
Stanno surditatem adimere.
Si vis stanno surditatem adimere. Quia per se
molle est surdum: cedit enim percutienti: me¬
tallis verò reliquis associatum, fit magis durum,
& sonorum. Sed hoc opus, hic labor erit: consor¬