1015
676 DE SECRETIS
vsque perseuerare. Id quomodo fiat ex duobus mo¬
tibus compositis demonstrandum. Aqua descen¬
dens per F fistulam, cùm aer in C non possit sub¬
sistire ascendit per D fistulam in vas B superius.
At verò cùm ibi locus aqua plenus sit, cogitur
aqua ascendere per E fistulam pressa ab aere, atque
sic effunditur. Card. de sub.
Cochlea Archimedis.
Est Archimedis inuentum Cochlea apellata,
cuius meminit Diodorus Siculus in antiqua hi¬
storia bis dicens, Aegiptum siccatam beneficio
cochleae ab Archimede inuentae. Quod si ita est,
cùm Archimedes secundi belli punici temporibus
floruerit, nescio quo pacto antiquo tempore be¬
nè potuerit Aegiptus habitari. Vtcunque tamen
res se habeat, instrumentum id nobilissimum procul¬
dubio est, atque tali artifice haud indignum. Memi¬
nit huius Vitruuius in fine sui operis. Sed Galeaz
de Rubeis ciuis noster faberque serrarius, cuius in¬
fra mentionem facturi sumus, cùm iam olim inuen¬
tam ipse quasi primus autor existimaret se reperis¬
se, prae laetitia insaniuit. Vidimus eum versan¬
tem trusatilem machinam, ac paulò post mente
excussum. Erat autem machina talis. Lignum
A H solidum, rectum, rotundum, aequaleque, ac
tam longum vt inchlinatum ad superficiem aquae,
infixumque alueo quantum opus est, supra ipsam
aquam promineat, canali vt vides metallico sim¬
plici ad cochleae imaginem fabricato circum tega¬
tur. Sunt qui multiplici vtantur tres mihi ne¬
cessarij esse videntur, quique adeò sensim ascen¬
dat, vt omnia spacia compleantur. Duo ora ha¬
bet canalis, inferius quidem latius, angustius, quod
superius