1015
678 DE SECRETIS
Sed quòd aqua ipsa ascendat ex L in K, patet: Cum
enim L elauatur, parsque succedit, fit humilior: igi¬
tur aqua descendet: qua ascendente, iterum pars
succedens descendit: eademque ratio semper o¬
stendit aquam versus K tendere: hoc què experi¬
mento pulcherrimè congruit, nos non semel pe¬
riculum de hac fecimus, conuerso igitur axe seu
tigno in foemineis cardinibus A & H, in quibus
intruditur donec aqua canalis impletus fuerit,
effundetur per K super planum ripae. Card. de sub.
Machina Augustana.
Est & alius machinae modus vt intelligo Au¬
gustae, qui tamen sub hoc genere comprehendi¬
tur, columna versatilis A B, rota cum paxillis ver¬
titur à flumine iuxta rationem à nobis superius
declaratam, dum de motuum transtatione agere¬
mus. In ea cui riculi pro numero cochlearum, gra¬
tia exmpli, C D E F G H E, & cochleae, pro nu¬
mero vasorum, & vasa pro altitudine: vasa autem
L M N O P Q R fixa in columna S T. Versa A B,
vertuntur in curriculis cochleae omnes, quarum
infima C haurit aquam ex subiecto flumine, &
transfudit eam in vas L. à quo haurit cochlea D,
transfundens aquam in vas M, atque ita vno
motu columnae A B, C, In L, D in M, E in N,
si in O, G in P, H in Q, K in R aquam fundunt
hauriantes è subiectis vasis. K autem trans¬
fert aquam per os V, in locum destinatum.
Contingit rursus dubitatio: quia cochleae ore
superiore ascendente, aquam mittiere haud de¬
bent. Quamobrem primam triplicem fecimus.
Sed videntur subsultim effundere dum ascen¬
dunt: