1015
LIBER. XIII. 685
Romani Bruniam appellant, hoc est quarta & vi¬
vesima mensis Nouembris, qui Graecis aliquibus
Dios vocatur. Alij quidam ex obseruatione qua¬
dam asserunt, iuxta similitudinem quartae & vige¬
simae praedicti mensis Nouembris, in qua Bruma
fit, futurum esse deinde sequentem decembrem
mensem. Iuxta similitudinem autem sextae & vi¬
gesimae eiusdem Nouembris, Februarium. Verum
hoc aliquando quidem contingere solet, aliquan¬
do verò nequaquam. Quin & illud quidam ex
obseruatione tradunt. Quod à septima mensis
Martij die, vsque ad decimam quartam eiusdem
mensis, aer frigidior fieri soleat. In illis enim die¬
bus 40. martyres in paganorum manus traditi sup¬
plicio affecti fidei suę testimonium praebuerunt. Did.
Significatio effectuum ex primo tonitru singulis
annis, post canis ortum.
CAP. VI.
Primum tonitrum censendum est sigulis annis,
quòd post canis ortum contingit. Quare obser¬
uandum est, in qua domo circuli Zodiaci Luna
existat tum quum primum tonitru auditur. Ete¬
nim si Luna in Ariete existente tonitru fiat: con¬
sternatos, & dubiae rationis quosdam in regione
futuros significat, & futuros timores, hominum¬
que fugam, postea verò quietum statum. In tauro
verò Luna existente si tonuerit, frumenti & hor¬
daei corruptionem portendit, & locustarum in¬
sultum. In regia autem aula gaudium. His verò
qui ad Orientem habitant angustiam & famem.
In Geminis si tonuerit, turbas & morbum indi¬