867
Extractum aga¬
rici.
Extractum saty¬
rij.
Sanguis satyrij.
Extractum sym¬
phyti, siuè conso¬
lidae maioris.
624 DE MEDICINA VETERTET NOVA
mor prolectus fuerit. In hoc rheubarbari electi libra maceratur:
diebus octo: deinde sacculo imposita sub praelo validè exprimi¬
tur, & abiecta radice, liquor excolatus iterum ampullae infundi¬
tur, & addita syrupi rosati solutorij, vel syrupi ex floribus persicis:
selibra ad mellis spissitudinem incoquitur. Datur iunioribus se¬
squidrachma: adultis semuncia ex iusculo pisorum, vel cicerum
modicè coctorum. febres curat: obstructiones aperit: viscera robo¬
rat: membrorum resolutionem, morbum regium, aquam inter¬
cutem, biliososque, & vterinos morbos sanat.
AGARICI EXTRACLVM.
Agaricum rectiùs maceratur, & decoquitur, quàm ex vini
spiritu, alióue humore extrahatur. si tamen omninò eius succum
ad hunc modum parare cupias, id quoque per aquam anisi, cui o¬
leum ipsius ademptum sit, praestare poteris. ad capitis affectus,
praesertim defluxiones eius efficax est. Huc referri etiam debent
extracta, quae ex radicibus cum medulla panis subactis maceratis¬
que fiunt: quale est id, quod ex satyrij radice sic paratur.
EXTRACTVM SATYRII.
Radices satyrij repurgatae contunduntur, & cum aequali
medullae panis portione probè subiguntur macerantúrque in ca¬
lido fimo, donec in cremorem rubicundum redigantur: deinde
sub praelo validè exprimuntur, & faecibus relictis alius panis ad¬
miscetur, ponunturque in fimum, & exprimuntur, vt antea: idque
tandiu reiteratur, quo vsque omnia in liquorem lenti succi instar
redacta fuerint. hic postea ampullae inditur, & in calore fimi, aut
aquae sinitur per dies aliquot: tandem distillatur separaturque a¬
qua ab oleo, siue succo, quem sanguinem satyrij appellant. is pro¬
prio, vel melissae sale imbuitur, & ex vino, siue aquis stillatitijs da¬
tur. Vterum confirmat, & ad concipiendum aptiorem reddit:
omnes facultates corroborat. Eodem modo ex symphyti radice
succus conficitur ad ramices curandos efficacissimus. MATHE¬
TES, Referas quoque extracti compositi exemplum.
EXTRACTVM SOLVTORIVM COM¬
positum.
GERON, Colocynthidos drachmae sex: agarici optimi, dia¬
crydij, veratri nigri, singulorum drachmae quatuor: alomnes electae
vncia: electarij diarhodon Abbatis semuncia. Puluis electarij ex
aqua cinamomi, vel spiritu vini diebus aliquot maceratur: dein¬
de relictis faecibus illa super medicamenta purgantia incisa fundi¬
tur, & in loco calido per dies octo, aut plures macerantur: postea
exprimuntur, & humor abstrahitur per balneum, donec in cras¬
situdi¬