867
Aloës praepara¬
tio.
Extractum solu¬
rium.
Extractum pur¬
gans ex cartbami
semine.
Cnicopharma¬
cum.
626 DE MEDICINA VETERI ET NOVA
potia per se aut medicamentis purgantibus admixtis, redigitur,
exhibeturque ad deuorandum in aurora, aut longissimè à caena,
ita vt somnus subsequatur. MATHETES, Quomodo alomnes prępara
tur? GERON, Inciditur eius libra in ollam, additurque acenti rosacei,
& aquae eiusdem, singulorum quod satis est: sic tamen vt aceti
plus quàm aquę rosarum existat. omnia lento igne simul duabus
aut pluribus vicibus ebullire sinuntur: deinde colantur expri¬
manturque: postea id quòd percolatum est, rursus lento igne ad
alomnes spissitudinem coquitur modicè, sic vt continuè rudicula a¬
gitetur. vbi iam refrixerit, in futurum seruatur vsum.
ALIVD VALENTER PVRGANS.
Vini optimè ab omni aquositate separati, librae duae: aquae
cinamomi libra: pulueris confectionis diambarum vncia: aro¬
matici caryophillati semuncia. haec per dies quatuordecim in a¬
qua temperatè calida macerantur: deinde liquor faecibus relictis,
effunditur super haec quae sequuntur: diacrydij semuncia: rheu¬
barbari electi vncia: pastillorum diacolocynthidos drachmae
tres: agarici praeparati drachmę sex: turpeti ex vino contoneorum
macerati semuncia: veratri nigri cum sapa, dauco & cinamomo
praeparati drachmae sex: foliorum senae Alexandrinę selectorum
sescuncia: seminis citri albi drachma: corticum citri drachma di¬
midia: enulae campanae vncia: radicum cichorij drachmae sex:
scolopendrij veri, florum staechados, mastiches, myrrhae, rosa¬
rum rubrarum, seminis foeniculi, anisi, singulorum sesquidrach¬
ma. Singula contunduntur, maceranturque vt dictum est: po¬
stea sub praelo exprimuntur, & ampullae imposita destillantur,
donec crassitudinem mellis acquirant: postremò aloes drach¬
mis duodecim dissolutis, repurgatísque ex vino stillatitio, vniun¬
tur in modum extracti, quod oleo cinamomi, aut caryophillo¬
rum imbuitur, ac vitreo vase conditur.
ALIVD EX SEMINE CNICI AD SERO¬
sos humores.
Hoc reliquis est minùs efficax, & periculosum. Medullae
seminis cnici vnciae quatuor: turpeti albi, foliorum senae Alexan¬
drinae, singulorum sescuncia: diacrydij drachmae quinque: rheu¬
barbari electi vncia: agarici in pastillos redacti drachmae sex:
mannae granatae vnciae duae semis: myrobalanorum chebulo¬
rumvnciae tres: radicum polypodij vnciae duae: zinziberis albi
drachmae duae: minutim incidantur, vel crassiùs conterantur, &
in vini spiritum ex quò pulueris confectionis diambarum vncia
per dies octo macerata fuerit, ponantur, sinanturque stare in lo¬
co ca¬