1015
696 DE SECRETIS
Qui verò volunt ostendere, quę velint, decem ha¬
bent taedas ardentes, quarum quinque à dextris, a¬
liae à sinistris sunt collocatae: igitur primum faces
eleuantur ab eis qui aliquid signisicare voluerint,
ac toties, donec alij facem eleuent, ne initium in¬
certum sit. Vbi responderint signo, & si quae fiunt
animaduertere docuerint, totidem faces eleuan¬
tur à dextra, quotus est numerus tabulae, in qua li¬
tera est descripta, inde à sinistra totidem, quotus est
numerus elementi in tabula. Gratia exempli, volo
significare VENIEMVS, à dextra quatuor faces,
quia V in quarta tabula est, & totidem à sinistra e¬
leuabimus. nam V quarto in ordine tabulę collo¬
cata est: inde X, nam à dextra, & quintam à sinistra
pro E: est enim in prima tabula quinto loco de¬
scripta. Inde tres à dextra, duas à sinistra pro N, &
pro I. duas à dextra: est enim l in secunda tabula:
& quia est in quarto loco, quatuor à sinistra: rur¬
sus pro E vnam à dextra, quinque à sinistra: & pro M,
tres à dextra, vnam à sinistra: & pro V quatuor à de¬
xtra, totidem à sinistra: & pro S quatuor à dextra,
duas à sinistra. Nos verò alium modum ab his, atque
etiam eo, quem supra descripsimus, trademus: vt
cum duobus faci¬
bus res tota absol¬
uatur, ad omnem
confusionem vitan¬
dam. Igitur con¬
stitutis duobus fa¬
cibus praelongis,
vt sufficiant ad to¬
tam sententiam
per elementa de¬
cla¬
image17