1015
698 DE SECRETIS
bus funibus, quarum altera eodem modo semper
se habet, scilicet vt ad dextram inclinetur, reli¬
qua trifariam variatur, omnes numeros signifi¬
cari ab vnitate vsque ad 462. Atque hic modus
minimè fallax est, aut confusus, breuisque ac per¬
fectus. Verùm exercitatione in talibus opus est,
& vt iam antea de his, obsessi cum auxiliaribus
conuenerint. Noctem etiam esse claram atque
serenam, & absque Lunae lumine. Idem.
DE SECRETIS SCRIBENDI
CAP II.
Literae in temebris conspicuae, quonam
fiant pacto.
Si quis furtiuo scripto rei conscio, nouo astu
excogitata quaepiam nuntiare quaesierit, quae,
tantùm nocte intempesta conspectari queant
intedularum liquore, graphicè describendo pa¬
gina saturetur, maxima adhibita sedulitate,
& ineffigiata interdiu apparebit. Ioan. Baptista.
Porta.
Literae occultae, quas non quiuis legere possit.
Occultandi ratio triplex est: transmutandi,
quae in vsu, vt de Caesare olim Suetonius, velut
si pro a, d, pro b, enim scribatur. Est autem infini¬
torum generum. Secundus translatione fit, at¬
que hic duplex. Primus cum tribus literis, gra¬
tia exempli, omnia scribimus, facilius autem
addita aspratione, ne quid in his prorsus prae¬
ter