1015
LIBER XIIII. 717
na quorum recentia, misceantur optimè, & fiat
liquor ad scribendum & pingendum. Caeterum hic li¬
quor in vase aliquo obturato seruandus erit: dein¬
de cùm quis hoc vti volet, ligno aliquo miscen¬
dus seruatur etiam diutissimè incorruptus. Alexius.
Liquor ad scribendum tanto candore praestans, vt
papyrum vincat, in eoque legi possit.
Sumito ouorum cortices optimè lotas, easque
super porphyrite, vel marmore cum aqua conte¬
rito, & in scintillam positas, sinito, done in fundo
materia resideat. Quo facto, sensim auferatur a¬
aqua, materiaque vel per se, vel ad Solem sic¬
cetur, serueturque. Quando autem vti vo¬
les, accipito gummi ammoniaci, exempta fla¬
ua cortice, quantum satis est, ponatur in ace¬
to distillato, per noctem vnam, donec dissolua¬
tur: deinde coletur, cui addatur aliquantulum
praedicti pulueris, & fiat liquor omnium albissi¬
mus ad scribendum, & pingendum. Hoc etiam
liquore, primaria quaedam foemina Itala ad faci¬
em dealbandam vtitur, propterea quòd absque
vlla aliqua laesione cutis, & dentium, ita faciem
albam reddit, vt non illita, sed natura sic esse vi¬
deatur. Verùm si ad faciem vti velis, liquorem
multò rariorem, & tenuiorem esse oportet, vt
melius penetrare & durare queat. Caeterùm si ad
hunc effectum aliquantulum talci combusti ad¬
dideris, optimum feceris. Idem.
Modus parandi Vernicem, ad membranas siue papyrum
leuigandam, qua vtimur ad scribendum: quae melior est,