1015
720 DE SECRETIS.
scientias & artes discendas aut docendas vti¬
mur. Nunc ergo superest, vt instrumentis ex¬
peditis ipsas scientias, & artes aggrediamur,
& ea quae nobis ex his inter secreta referri de¬
bere videbuntur, exponamus. Sunt autem
scientiae vel physicae, vel metaphysicae, vel ma¬
thematicae, vel morales. De physicae scientiae se¬
cretis antea passim à nobis actum est. De caete¬
ris in hoc libro nonnulla persequemur. Itaque
metaphysica scientia tractationem de Deo, &
Angelis seu daemonibus bonis aut malis sub se
complectitur. Supra quidem primo & secun¬
do libris de Deo, & Angelis aliquid egimus.
Hic tamen alia ratione metaphysica tractatu¬
ri sumus. Supra namque meram de Deo, &
Angelis scientiam proposuimus, non quatenus
ad aliquod opus, aut effectum ex ipsa scientiae
prodeuntem referenda fuerat, quod iam pau¬
cis exequemur, vt hîc formam, supra vero ma¬
teriam tradidisse videamur: Non hîc enim quid
Deus sit, quotque personis consistat, quid daemo¬
nes sint exponemus, sed quomodo nobis Deus co¬
gnitus applicandus sit, daemonesque boni conci¬
liandi, mali verò procul à nobis repellendi
Qua quidem ratione quaeuis bona consequi¬
mur, vt haec merito potissima secretorum pars
censeri debeat.
Qua re¬