1015
LIBER XV. 745
do parsit, & eadem pietas: Nec est aliud nomen
in coelis, nec in terra, in quo oporteat nos saluos
fieri, praeter vnum nomen Iesu, in quo recapitu¬
lantur & continentur omnia. Hinc ludaei in di¬
ainis nominibus peritissimi, parum aut nihil post
Christum operari possunt, sicut prisci illorum
patres. Quod autem experimur, & videmus hu¬
ius artis (vt vocant) reuolutionibus, saepè miras
magnorum mysteriorum à sacris literis extorque
ri sententias, totum hoc nihil aliud est, quàm lu¬
sus quidam allegoriarum, quas otiosi homines in
singulis literis, & punctis, & numeris occupati,
quod hac lingua, & scribendi ritus facilè patiun¬
tur, pro eorum arbitrio fingunt, atque refingunt:
quae etsi nonnunquam magna sonent mysteria,
nihil tamen probare, nec euincere queunt, quin
iuxta verba Gregorij, eadem facilitate contemne¬
re liceat, qua asseruntur. Confinxit simili artifi¬
cio pleraque Rabanus monachus, sed latinis cha¬
racteribus, & versibus, insertis varijs imaginibus,
qui quaque versus lecti, per quaelibet superficiei,
ac imaginum lineamenta, sacrum aliquod denun¬
ciant mysterium, depicta illhic historiae reprae¬
sentatiuum, quae etiam ex prophanis literis extor¬
queri posse nemo negat, qui Valeriae Probae ex
Vergilij carminibus compositas de Christo cen¬
tones legerit, quae omnia & eiusmodi, sunt specu¬
lationes otiosorum hominum. Quod autem ad
miraculorum operationem attinet, ne minem ve¬
strum puto tam stolidae ceruicis, qui de illis cre¬
dat aliquam artem haberi vel scientiam. Est itaque
nihil aliud haec Iudaeorum Cabala, quàm perni¬
ciosissima quaedam superstitio, quae verba & no¬
Aa 5