1015
LIBER XV. 261
cretal. I. Idem textu, ext. in C. aquam sale con¬
spersam, de Consecrat. dist. 3. Huc referatur &
nobile illud Balsamum virtutis varię praeter insi¬
gnem eius odorem. Quo vt Reges, & sacerdotes
Leuitici inungerentur, in verae electionis confir¬
mationem constituit in sua politia Moses, donec
hominem indueret aeternus Rex, & Sacerdos le¬
sus Christus. In ea Ecclesia autem Romana gra¬
uibus exorcismis, & trina expiatione ad crucis
modum facta lustratur, nouiesque cum multo
murmure genu ter flexo salutatur, Aue sanctum
oleum, ter, Aue sanctum chrisma, ter, Aue sanctum
balsamum: atque huius ope, & praestantia non
solum creditur exturbari Daemonium, sed eius
loco substitui Spiritum sanctum.
Curatio eorum, qui Lamiarum maleficio offici, vel
Daemonis obsidione subigi creduntur.
CAP. XVI.
Curationis ratio hic partim erit, [GR]ωροφυλακτικη[/GR]
exoptatissima medicationis pars, vt à fascino, &
incantationum ludibrijs quis praeseruetur: par¬
tim etiam [GR]μεθοδικη[/GR], vt ij, quos iam maleficio colli¬
sos credimus, ritè legitimoque restituantur or¬
dine, atque erit illa aliquo modo communis, ex
Sacrum literarum fontibus deprompta: non au¬
tem Magica, vel superstitiosa, tantopore à mul¬
tis desiderata, excultaque. Quum verò quicquid
hactenus rerum monstrosarum in hanc relatum
est historiam, Diaboli sint artes, opera, ludifica¬
tiones, laruae, & spectra contra hunc nos circum¬
Bb 5