1015
790 DE SECRETIS
mortalium commoditati elargita est, abutantur,
vt multis horum simul coaceruatis componant
Lamiarum vnguenta: quae quanquam ipsae su¬
perstitionis plurimum admiscent, naturali ta¬
men vi euenire patet intuenti: quaeque ab eis
acceperim, referam. Puerorum pinguedinem a¬
heneo vase decoquendo ex aqua capiunt, inspis¬
sando quod ex elixatione vltimum nouissimum¬
que subsidet, inde condunt, continuoque inser¬
uiunt vsui: cum hac immiscent eleoselinum aco¬
nitum, frondes populneas, & fuliginem. Vel ali¬
ter sic: Sium, acorum vulgare, pentaphyllon, ve¬
spertilionis sanguinem, soranum somniferum, &
oleum (ersi diuersa commiscent, ab ijs parum dissi¬
debunt) simul conficiunt, partes omnes perun¬
gunt, eas antea perfricando, vt rubescant, & reuo¬
cetur calor, rarumque fiat, quod erat frigore con¬
cretum. Vt relaxetur caro, aperianturque pori, a¬
dipem adiungunt, vel oleum ipsius vicem subi¬
ens, vt succorum vis intrò descendat, & fiat poti¬
or vegetiorque, id esse in causa non dubium reor.
Sic non illuni nocte per aera deferri videntur, ad
conuiuia, sonos, tripudia, & formosorum iuue¬
num concubitus, quos maximè exoptant: tanta¬
est imaginationis vis, impressionum habitus, vt
ferè cerebri pars ea, quae memoratiua dicitur, hu¬
iusmodi sit plena: cumque valdè sint ipsae ad cre¬
dendum naturae pronitate faciles sic impressio¬
nes capessunt, vt spiritus immutentur, nil noctu
diuque aliud cogitantes: & ad hoc adiuuantur,
cùm non vescantur nisi betis, radicibus, casta¬
neis, & leguminibus. Lamiarum quoque vn¬
guentum propemodum simile tradit Cardanus,
post