1015
LIBER XV. 393
respiciat, facies imaginis conuertatur ad sacrifi¬
cium. Verisimile autem est talibus technis, non¬
dum hominibus adeò solertibus, sacerdotes
antiquos plebi ignarae saepius illusisse. Cardanus.
Statua quae quolibet ferri videtur.
CAP. XXVI.
Accedit his tot praeclaris dotibus, quòd Ma¬
gnes sub tabula positus, ferrum super tabulam in
aequilibrio positum, quamquam interposita ta¬
bula, celerrimè crcumagit, non sine leui astantium
admiratione. Vnde peluis lignea aqua plena su¬
perponitur, in ea nauicula collocatur, tenuissi¬
mis tabellis compaginata, sine ferro, sed glutine
tantùm: in prora muliercula formosa flexa re¬
mo nauiculam agens, ita vt illius nauiculae mo¬
tu remus moueatur, & cum eo mulieris imago:
sub pede postremo mulieris clauiculis lato capi¬
te, cuius pars illa latior pileus vocata promineat
è tabula, sic figatur, vt lateat sub prora, nec ta¬
men aquam tangat: optimi tandem Magnetis fru¬
stulum capiti virgae ligneae ex abiete, vel cornu¬
inseratur, qua circumducatur lapis ipse sub ta¬
bula positus, atque sic supposito Magnete claui¬
capiti producetur nauis lapidis motu quocunque
voles, videbiturque his, qui virgam non possunt
conspicere, imago illa quasi animata, nauim quo¬
cunque velis circumagere ac ducere, audienti
quidem ac remiganti similis: non igitur materia
ipsa transit, sed aliquid spiritui simile: nam tabu¬
la impediret motum, cùm corpora se inuicem ne¬
queant penetrare. Cardanus.
Dd 5