1015
796 DE SECRETIS
oua parit, ex quibus marem & foeminam genera¬
rari oportet: si autem, quòd rarissimè euenit, duò
mares generentur, aut duae foeminae, iugatae
mares cum foeminis alteri cornici non admiscen¬
tur: itidem neque foeminae alteri mari, sed disso¬
ciatae, solae degunt. Ideo vnici cornici occurren¬
tes augurantur futurum, vt viduali vita sibi vi¬
uendum sit. Idem etiam portendit columba ni¬
gra: haec enim post maris interitum, semper sola
degit. Coruos autem non minore diligentia ob¬
seruabis: hos namque rebus maioribus praeferri.
& cornici praeuiduare dicunt: & sensit Epictetus
Stoicus philosophus, & grauis autor, si cui coru¬
us aduersum crocitaret, vel corpori, vel fortunae,
vel honori, vel vxori, aut natis aduersa portende¬
re. Deinde cygnos, qui aquarum secreta prae¬
noscunt considerabis: eorum namque hilaritas
non modo nautis, sed quibusque praeterea pere¬
grinantibus felices praelagiunt euentus, nisi for¬
tioris superentur superuentu, vtputa aquilae,
quae potentissima imperij sui maiestate omnium
auium fidem, si contrà loquatur, euacuat: cun¬
ctis siquidem auibus altius volat, profundiusque
perspicit, & ab ipsius Iouis arcano nunquam ex¬
cluditur: altitudinem & victoriam, sed per san¬
guinem portendit: quia non aquam, sed sangui¬
nem bibit. Locrensibus aduersus Crotonienses
dimicantibus, aquila superuolans contulit victo¬
riam: Hieroni ad prima bella egredienti, aquila
ex improuiso residens in clypeo, regem illum
futurum praenuntiauit. Nascente Alexandro
Macedone duae aquilae tota die supra domum
sedentes omen duplicis imperij Asiae & Europae¬
ei por¬