1015
798 DE SECRETIS
trario contrarium indicat. Strix auis semper in¬
fausta est, & etiam noctua: quae quia noctu ex
improuiso aggreditur pullos, quemadmodum
mors de improuiso superuenit, ideo mortem prae¬
nuntiare dicitur, nonnunquam tamen quia no¬
ctis tenebris non caecatur, hominis diligentiam,
& vigilantiam significat, quôd residens in Hiero¬
nis hasta comprobauit.
"Bubonum verò Dido dum miseretur Aeneae,
infaustum sensit." - inde cecinit Poeta.
"Solaque culm inibus ferali carmine bubo
Saepè queri & longas in fletum ducere voces, & alibi:
Ignauus bubo dirum mortalibus omen."
Idem in Capitolio cecinit, quum res Romana
apud Numantiam inferior fuit, atque quum Fre¬
gellae ob factam in Romanos coniurationem sunt
dirutae. Inquit Almadel, bubones & nycticora¬
ces cum ad insolitas regiones mansionesque diuer¬
tunt, indicio esse earundem regionum, & aedium
homines morituros, propterea quòd aues illae
delectantur cadaueribus, eaque praesentiunt: mo¬
rituri autem homines, iam potestate cadauera sunt.
Sed & de accipitre litis praenuntio canit Naso:
"Odimus accipitrem, quia viuit semper in armis."
Laelius Pompei legatus in Hispania inter pa¬
bulatores occiditur, id fatum accipiter supra caput
volitans, sibi praenuntiasse dicitur. Et inquit Al¬
madel, quòd eiusdem speciei aues inter se pugnan¬
tes, regni mutationem significant: si verò specie di¬
uersae contra se inuicem bellum gerant, & quae
amplius non visae conueniant, nouam regionis illius
fortunam portendunt Minutulae etiam aues, aduen¬
tu vel