1015
LIBER XV. 801
est, quia conceptum impedit: nam leaena non pa¬
rit secundariò. Quibus & capris occursare bonum
est. Legitur quoque in Ostentario Tuscorum si
hoc animal insolito colore fuerit indutum, por¬
tendi imperatori rerum omnium cum felicitate
largitatem: Vnde vergilius ad Pollionem canit:
"Ipsa sed in praetis aries iam suaue rubenti
Murice, iam croceo mutabit vellera luto."
Bonum etiam occurrere bobus triturantibus.
sed melius arantibus, qui etsi viam rumpentes i¬
ter tardant, moram tamen hanc auspicij gratia
compensant. Canis in itinere faustus est, quòd
Cyrus expositus in syluis, à cane ad regnum enu¬
tritus est: quem & angelus. Tobiae locius, non
est aspernatus comitem. Castor quia venatori¬
bus testiculos suos demordens abiectos relin¬
quit, mali ominis est, & homini, sibi ipsi dam¬
num illaturum portendit. Iamque etiam ex mi¬
nutis animalibus mures damnum significant:
quae quum in Capitolio aurum roserunt, eodem
die ambo consules iuxta Tarentum insidijs ab
Annibale intercepti sunt. Locusta quasi loco stare¬
faciens, aut loca exurens, vota praepedit, & mali
ominis est: contrà cicadae iter promouent, & bo¬
num rerum nunciant euentum. Aranea à supe¬
rioribus filum ducens, spem venturae pecuniae
nunciare dicitur. Similiter & formicae, quia no¬
runt sibi prouidere, & tutas parare latebras, ideo
securitatem, & diuitias portendunt, multitudi¬
nisque exercitum significant. Hinc cum Tiberij
Caesaris mansuefactum draconem formicae deuo¬
rassent, responsum fuit, vt caueret multitudinis
Ee