1015
LIBER XV. 803
feliciter pugnatum est, atque Brutus & Cassius
ambo duces interiere. Ipse etiam manachorum
occursus vulgo ominosus habetur, magis au¬
tem si matutinus fuerit: quia id hominum genus
plurimum è mortuario veluti vultures ex morti¬
cinijs victitat. Agrippa.
Lapides futura praecognoscere
faciunt.
Ex his manifestum est lapides aliquos esse qui
sub lingua detenti, aut collo appensi, aut ge¬
stati in annulo, hominem ad diuinandum futu¬
ra ac rectè preuidendum inducant. Quinque au¬
tem ad hoc sunt necessaria. Primus vt homo is,
natura talis sit. Sunt autem tales veridici, mode¬
rati, & sub astro Veneris nati. Secundùm, vt ea
aetate, & tempore astrum illud dominetur. Co¬
gnoscitur autem id ex cogitationibus, si verae aut
talsae sint, tum etiam ex somnijs. Tertium, vt la¬
pis is moueat enthusiasmum [sic], idest religionem in
animo cientem. Quartum, vt genere congruat
cum astro, veritatem significante. Quintum vt
etiam ipse propriè in hoc sit afficax. Quòd & si eo¬
astro dominante appendatur, forsam magis etiam
proficiet. Cardanus.
Ad diuinandum.
Sic legimus antiquos certis rebus naturalibus sę¬
pè diuinum aliquod & mirandum suscipere solitos: sic
Ee 2