1015
LIBER XV. 807
tur inter vtrumque polum, ita vt totus semicirculus in
180 partes sit diuisus, punctis singulis, numeris
autem quibuslibet quinarijs distributis, ita vt nume¬
ri ab ęquinoctiali incipientes, in vtramque partem ad
nonaę inta sectiones versus polos terminetur. Cu¬
igitur loca inscribere volueris, numerum longi¬
tudinis in aequinoctiali quaerito, ac ipsum (sphae¬
ram voluendo) meridiano subijcito, latitudine
autem loci in ipso meridiano, siue citra, siue vl¬
tra per gradus, partesque eorum inuenta, in eius
directo punctum signabis pro loci magnitudine:
atque ita in singulis perficies. Per omnes autem quin¬
que gradus aequinoctialis ad meridianum immobi¬
lem adductos meridianos à polo ad polum deduces,
qui circuli XXXVIerunt: eos autem pręacuta styli
acie lineabis, similiter & parallelos, & climatum ini¬
tia atque fines, in vtraque sphaerae medietate ad Meri¬
diani gradum firmiter adhaerente, ac circumuoluta¬
sphęra, donec ad primum punctum redierit, abraden¬
te stylo conscribes. His peractis, omnes circulos
aureos, atque exiles ad modum depinges, climatum ex¬
ceptis, qui non aequè tenuiores habebuntur: maria
ac flumina caeruleo, ciuitates & oppida rubeo,
montes argenteo, colles syluaeque viridi: solum ter¬
rarum glauco distinguetur, nomina nigro supper¬
adde. Vnum autem animaduertere oportet, vt cunci
typiuèm locorum triplici sint magnitudine distincta
maximo metropolis, medio ciuitates, minimo,
oppida designabuntur, quòd si & principum domi¬
nia distinguere libeat, filo ambitum eius viridi cin¬
ge: illud autem maximè in mente habendum est, vt
nouissimis, ac castigatissimis commentarijs vtaris,
atque decenti magnitudine. ea autem est, vt maximus
circulus, hominis longitudinem aequet. Cardanus.
Ee 4