1015
840 DE SECRETIS
geminis trabibus, ambabus per longum dire¬
ctis, alteraque sub altera collocata: Et quae infe¬
rior erat, funibus ac ferreis orbibus à superiore
pendebat. Hinc inde paxilli, quibus aliae funes
annexae erant, trahebantque inferiorem tra¬
bem, quae quanto magis retrahebatur, eo ma¬
iore impetu redibat. Frons ferrea ad tutelam
erat, ne ignibus absumeretur, & vt muros per¬
foderet. Duos habebat vncinos, vt arietis ca¬
put referret: Nam neque acuta admodum erat
in sumitate, vt magis frangeret. Et neque aequalis,
vt muri latera disijcerentur: Et cornua non recta
vt dum retrahitur, summa vi lapides secum tra¬
hens quibus implicatur dilaceraret celeriter mun¬
ros. Is aries qui testudinibus inseritur, erat tri¬
cuspis, ne in reditu si cornua haberet, implicare¬
tur lateribus testudinis, aut lapides in testudinis
basim traheret. Solebat autem malleolis obno¬
xius esse. Erant autem malleoli in modum sagit¬
tae cum acuto ferro, inter tubum & hastile: mate¬
ria erat bitumine, resina, sulphure, stupa, oleo¬
que incendiario constans, quae accensa emitte¬
batur à machina non maximo impetu, ne accensa
materia extingueretur: vbi adhaeserat infixo fer¬
ro, aqua ignis non extinguebatur: sed terra so¬
lùm. Erant qui serulae medullam adijcerent Asini
haud commodi ad emittendum quod (vt dixi)
recta non emitterent. Et etiam vi tanta vt ful¬
men imitarentur. Porro testudinenes octo ro¬
tis insistebant, maiores etiam pluribus: quae in
vnamquamque partem versatiles essent. Id
fiet, si axis in axe rursus contineatur veluti ro¬
tae Ab vertantur circa axem C D, machina
axi¬