1015
852 DE SECRETIS
imò tabellam DE vtrinque suspensam capsulae:
vt rota vertente, tabella tremulo motu dum den¬
ticulis tangitur perpetuo agitetur. Porrò lignum
C, & tabulae pars parua capsula circumteguntur:
Ligno seu tabellae DE superstat cribrum pollina¬
rium F G obliquè pendens, & ex G appensum
in H ne excidat: hoc tenuibus tabulis imo tenu¬
issimis ac leuissimis vndequaque constat, praeter
quam in medio vbi cribro farina excutitur: Nam
vt solet pars ea tela linea constat. Capsa haec om¬
nia vndequaque conclusa continentur. In cuius
supremo capsula K iacet, atque in ea quadrata qua¬
si lignea patina leuissima, in qua farina iacet: Haec
sic suspensa est, vt facilè concuti possit: Concu¬
titur autem funiculo ei annexo altera rotae parte,
dextra scilicet iuxta B. Memineris etiam cribrum
F G vtroque ex capite patere: supremo vt farinam
excipiat à patina: infimo, vt furfur eijciat ex G.
Tota autem capsa trifariam diuiditur in L M N,
erectis septis ex tenuibus fabulis firmis ac omni¬
no immobilibus. Potest etsi libet quadrifariam di¬
uidi. Hoc igitur constituto cum circumagitur B rota,
funiculus concutit patellam, & denticuli tabellam.
Patella excutit farinam in cribrum F G, tabella
cribrum concutit: inde fit vt tenuissimus flos fa¬
rinae primo excutiatur, cadatque in N M parte
capsulae: descendens verò cùm vehementius agi¬
tetur, pars inferior excutitur alia minus syncera
in L M, inde vltimo descendit per os cribri in¬
fernum G surfur totius in L O: atque ita tria
seorsim colliguntur, flos farinae in M N, farina
crassa in M L, furfur in L O: quae verò circum¬
uolat farina tota, necessario iterum redit in lo¬
cum