1015
854 DE SECRETIS
Molendini venti structura.
Neque praeteribo quod adeo est admirabile vt
antequam viderem, credere non potui: Neque
narrare quod tam vulgatum est, absque leuitatis
crimine possum. Sed vincant iam studia sciendi,
verecundiam. In Italia igitur non paucis regioni¬
bus, & in Gallia passim molendina fiunt, quae ven¬
torum flatibus circumuertuntur: Atque adeo ve¬
hementi impetu, vt tres equos cum equitibus cir¬
cumagere possent. Adeoque praesenti vtilitate vt
modios VIII. Mediolanenses in singulas horas,
id est, llbras circiter ter mille frumenti molere
possint. Tanta verò industria fabricatum hoc
opus, vt cùm cessat etiam ventus, quasi sponte
adhuc circum¬
uoluatur. Cùm
multa vidissem,
vnius tantùm
quod iuxta San¬
ctum Maturi¬
num vidi dili¬
gentius, dum i¬
ter istud diutur¬
num ac longissi¬
mum perago:
Pro exempio ma¬
chinae enarratio
sufficiat. Statua¬
tur rectus cardo
multisque tignis
suffultus A B,
super
image36