1015
856 DE SECRETIS
De arte pistoria. CAP. II.
Panis qui diu incorruptus maneat conficiendi ratio.
Verùm vt ad principale institutum reuertar,
generalis ratio seruandi est exiccatio: Siccata
enim diutissimè seruantur; adeò vt panis bisco¬
ctus per annum quandoque integrum seruantur:
namque (vt aliàs demonstrauimus) omne quod pu¬
trescit, propter humidum quem putrescit. Sub
ducto igitur humido aqueo, diu manet. Verùm cum
difficile sit humidum aqueum auferre, quin etiam
pingui humidi aliquid absumatur, eò fit vt minus
aliquando nutriat hic panis, quàm communis:
Sed & in nauigijs humido aquae totus situm com¬
trahit, magna verò ex parte, etiam computrescit,
quamobrem & bis, & ter recoquere coguntur,
aut corruptum edere. Referunt autem in Saua
insula, quae C C millibus passuum à Moluchijs di¬
stat, panem confici qui per triennium perdurat:
non tamen constat qua ratione id fiat, sed si ad
nostra principia res ipsa reducatur, generalis quę
dam ratio subduci poterit. Itaque & densum & pin¬
guem esse oportet, & lento igne tostum, immixtis
aliquib. quae natura sua putredini maximè obsi¬
stunt: Verum forsan ad eam metam pertingere non li¬
cebit, quoniam hic aer hic noster aut tenuior est aut
humidior Indico illo, aut ex alia causa putredini
inducendae aptior. Idem,
Clibanus compendium pecuniae faciens.
Clibanus ad coquendum multa, simul vtilis nunc
in vsu Mediolani conpendium duarum partium è tribus
lignorum faciens, quoniam conclusus ignis, triplo effi¬
caciores vires habet. Quadratam efficies formam
duorum cubitorum fermè latitudine, altitudine
vnius