860
DE
SECRETIS
&
salsus,
forsan
&
cibi
media
aliquid
contulerant
Corrumpuntur
enim
carnes
in
aqua
celerius
quàm
in
aere:
quia
aer
tenuior
est
si
caetera
sint
paria.
Et
rursus
eadem
ratione
caro
diutius
ser¬
uatur,
si
aereus
clauus
infigatur:
quoniam
vis
sul¬
phuris
siccat
illam.
Idem.
Carnes
coctae
vt
crudae
videantur.
Carnes
quoque
coctae
crudae
videntur
insperso
agnino
sanguine
sicco:
Soluitur
enim
&
carnium
colorem
mutat.
Idem.
Carnes
vt
cito
tenerescant.
Victimae,
caesorumque
animalium
carnes
per¬
quam
celeriter
tenerescunt,
&
fragiles
efficiun¬
tur,
quae
in
fico
pependerint.
Cuius
rationem
in
Symposiacis
petiuit
Plutarchus:
Cum
inter
ob¬
sonia.
Aristionis
(inquit)
coquus
immolatum
Herculi
gallinaceum
gallum
recentem,
tenerum
ac
pene
friabilem
obtulisset:
tam
citam
teneritu¬
dinem
fico
referebat
Aristion,
contendens
iugu¬
latas
aues
etiam
praeduras
teneritudinem
contra¬
here,
quae
pensiles
fico
adhaeserunt.
Causam
ad¬
fert
quod
auram,
halitumque
vehementem
ac
digerentem
expiret
ficus,
quo
carnes
desiccan¬
tur
ac
concoquuntur.
Idem
etiam
continget,
si
tritici
aceruo
obruantur,
aut
penitus
demergan¬
tur.
Mizaldus.
Vt
carnes
imputres
seruentur.
Si
clauus
ex
aere
chalcitide
conflatus
suillis,
cerui¬