1015
860 DE SECRETIS
leniter seinditur, scissaque cum proprijs pennis à
toto corpore ad caput trahitur, quo abscisso cum
pelle reseruato, cruribusque, pauonem ipsum aro¬
matibus, ac odoriferis herbis refertum, veru assa¬
bis, infixis tamen prius per pectus garyophyllis,
inuolutoque collo lineo albo continuè aqua hu¬
mectato, ne omnino desiccetur. Coctum pauo¬
nem ex veru exemptum, propria pelle integes, &
vt pedibus stare videatur, virgulas ferreas infixas
tabulę ad hoc fabrefactas per crura ne cernantur,
per corpus ad caput & caudam adiges. Sunt qui¬
ad ludum & risum, caphuram cum lana ori in¬
dant, ignemque vbi mensam fertus inijciant. Inau¬
rare etiam pauonem assum, & aromatibus con¬
spersum bracteis aureis licet ad voluptatem, &
magnificentiam. Idem etiam fieri de phasianis,
gruibus, anseribus, capis, ac caeteris auibus po¬
test. Porta.
Vt regulus seipsum in veru torreat.
Maximè mirandum est regulum auiculam, ve¬
tu ligneo perquàm tenui infixum, semetipsum
torrere, & circumuertere. Sed lignum illud ex
corylo recenter extractum esse oportet, quod non
adnotauit Cardanus. Mizaldus.
Vt pullus celeriter coquatur.
Licebit etiam admonere, quod nux iuglans
pullo inclusa, illum ad celerem, coctionem per¬
ducit. Idem.
Anser iam viuus excoctus.
Sit anas, vel anser, aliudue viuacius animal, sed