1015
868 DE SECRETIS
tur, donec fiat alba vt cerussa. Nonnulli tribus
diebus ipsam dealbant, seruando praedictum mo¬
dum, quando sol in maiori calore est: Et quia ce¬
ra illa subtilis est, faciliterque à calore posset li¬
quefieri, aspergenda est aqua fontana bis in die.
Idem.
De arte fabrili.
CAP. V.
Horologia absque fune.
Stant pro fune rotae, in quibusdam molae su¬
perpositae, limacis figura, denticulis XXVI. qui¬
busdam etiam pluribus: Ab his denticulatus
axis, qui totam agit machinam circumagitur. Id
altero rota est denticulis XLVIII in imo disposi¬
tis, alterique rotae implexis, vt cum molae nixu
quae in imo est circumuertitur, alia totidem den¬
tibus implexa etiam circnuoluta totam machi¬
nam secum ducat. Cardanus.
Vasa quae non frangentur.
Docuit haec etiam vasa pro liquandis metallis
conficere: Nam ex arietis cornibus, praecipue
summitate, & ossibus in cinerem redactis, pi¬
stilloque subactis fiunt. Si verô smirin aut summi¬
tates ceruini cornu, vel mandibularum Lucij
ignitas ac in aceto extinctas bis aut ter addideris,
neque frangentur vasa, nec metallum effugiet:
adduntur haec intus & vbique ne combibat, sed
in imo praecipuè. Idem.
Sera quae sub quocunque nomine claudi potest.
Hanc lanellus construxit, septem constabat
literis,