1015
image40
LIBER XVI. 872
aptatis tabulae firmiter iunges. Subsera aut lami¬
mina ostiola sint cauitatum: cùm reserare volue¬
ris, ferrum habens vt à latere vides, in cuius ex¬
tremo cauitas sit, quae capita clauorum firmiter
apprehendat, sic vt re¬
uolui seram aut lami¬
nam ab arce disiungi per¬
mittant. Oportet autem
vt opus sit stabile, clauis
subigere cochleas foemi¬
nas quae clauos arctè su¬
scipiant easque arcae late¬
ri sub bracteis dictis col¬
locare. In arcis etiam quae tela intus obducun¬
tur, multi alij modi solent excogitari: Sed in
vniuersum danda est opera, vt vel omnino late¬
at foramen, vt primo exemplo docuimus, vel vt
firmissimo praesidio & solita, bractea absconda¬
tur. Sic etiam magis latebit, & osculo solubilis
arcae insertis tabularum capitibus integantur.
Idem.
Sera mirabilis.
Non minoris hoc erat industrię quod mihi non
ita pridem oblatum est, serae genus inusitatum
quidem quo caeteris forte minus commodum vi¬
deatur, sed visu certè non iniucundum ob inge¬
niosos eius artificij ductus. Ferrea erat fistula A¬
digitos sex aut plures longa, cui adfixum erat
regulum B instar falcis tortuosum, & ita quidem ad¬
haerens vt in foramen ad fistulae latus excisum, ex
altera sui parte posset inseri, vicissimque si quando
aperienda esset sera, educi. Ne verò sine clauis ad¬
mini¬