1015
874 DE SECRETIS
perse autem sponte decipat, decidit autem F vn¬
cum ferreum alteri posti infixum, G H pars ia¬
nuae in qua anuli. Itaque cum A circumducitur
non mouer C D, tum propter pondus D E, tum
quia annexus baculus non est ipsi C D. Cum ve¬
ro G, H impellitur, vehementer E adhaeret F, id¬
eoque non potest eleuari D E: Cum autem me¬
diocriter B, adhaeret C D, eleuatur annexum
C D, & D E lamina, aperiturque porta. Igitur &
trahendo vehementer & non mouendo immohi¬
lis manet D E: Mediocriter autem mouetur,
atque ita inter immobilia extrema, medium mo¬
bile manet. Cardanus.
Alius modus hoc subtilior.
A, annulus extra portam prominens, iunctus¬
que baculo, qui intra portam annulo B iungitur,
ipse B iungitur superius alter baculus C, ita vt
circumagendo A circumducatur & C, prominet
autem C aliquantò vltra postem interius, ita vt
si circumuoluatur, non cadat supra D E. Est
autem D E lamina infixa posti G H cum clauo¬
ita vt decidere possit & eleuari, quia foramen per
quod clauo D intruditur, laxius est: Decidit au¬
tem in P vncum, vt prius alteri posti fixum: Hoc
totum artificium lignea tabula concaua, quae motum
repaguli minimè impediat posti G H, affixę inte¬
gitur, sicut & in alijs quae occulta esse volumus,
quia non sunt omnia improbo mundo communi¬
canda. Trifariam igitur decipitur in hac constructio¬
ne, qui compositionem & vsum ignorauerit: primum
quod cum in alijs D E, sit annexum B, circumuerti
solent