1015
856 DE SECRETIS
ferrei versatilis intruditur. Flabellum tenue est, &
ab imo tympanum habet dentatum, cuius cuspis
altera parum obtusa infigitur foramini superiori
claui, & ipsa in eo versatilis. In eodem clauo iuxta
foramen superius aliud est foramen à latere, cui
intruditur cuspis alterius ferreae virgae, cui iuxta
cuspidem quę est in clauo, rota ferrea cum denti¬
culis circumducta, sic vt denticuli tympano infe¬
rantur, & ipsa cuspis versatilis, vt ex aduersa parte
quae includitur annulo: iuxta medium ligneum
circunducitur tympanum excauatum multis circulis,
quorum cauitatibus catena circumacta ferrea rursus
circumambit circulum ferreum circumdans veru:
vt quot fuerint circulorum cauitates in tympano
lignęo, tot etiam sint catenae, totidemque verua
quibus inserantur. Ita ergo fit, vt fumo flabellum
quod quasi alis inaequale redditur, ac quasi incli¬
natum conuertatur, quo tympanum rotam circum¬
agit, quae catenam ob inaequalitatem secum agens,
conuertit rotam veru. Tanta verò in aequili¬
brio & ad perpendiculum flante flabello, vertitur
facilitate, vt etiam sine igne modo veru non adsit,
etiam tympanum circumagat rotam sibi insertam,
non obscura ratione. Nam sub camino aer inclu¬
sus, cùm in arctum feratur vim habet, vt aliàs de
cryptis ostendimus. Indicioque hoc est aerem
sursum ferri. Atque eo maximè hoc contingit, cum
leuis fuerit machina & bene polita, & camini spa¬
cium circa flabellum vndequaque conclusum, vt mi¬
nimum respiret. Camini nomine, vt clarius intel¬
ligerer, quemadmodum etiam alibi licenter vsus
sum pro mea qua polleo authoritate: non igno¬
rans focum latinè, aut fumidum operculum rectius
dici