1015
LIBER XVI. 879
duntur. Demum fiant duae tabulae F & G altitu¬
dine aequali exactè tabulae C D, tum inter, longi¬
tudine verò ac latitudine tanta, vt ad vnguem com¬
pleant spatia circa CD ipsius marginis, adeò vt
C D & F, & G simul iunctae aequentur E, his repa¬
gula bina & bina clauis, & glutino firmissimè sub¬
affigantur: repagulorum verò longitudo aequalis
sit A B longitudini, latitudo quanta cauitatum
in margine quibus excipiuntur, altitudo etiam in
extremitatibus aequalis ad vnguem cauitatibus
marginibus, sed sensim ab vtroque extremo ver¬
sus medium augetur, adeo vt altius medium sit
extremis ad amussim, quantum est crassities C D,
F G tabularum, quas aequales esse supposuimus:
In medio quoque eius maximae altitudinis duo
vtrinque tubera prominent à lateribus. Quibus
expositis ostendo rem perfectam esse. Cùm enim
extremo repagulorum aduerso margini intruse¬
ris, medium eorum cauitati subiectae trabis insi¬
debit. Cumque F & G conueniant spacijs circa
C D, non excedent limbum nec deficient: Et
quia altitudo F & G tanta est quanta C D, fiet
vna quasi tabula ex tribus composita C D F G v¬
nius altitudinis, cui super inducta E effigiem qua¬
dratae tabulae referet atque solidae. Cùm verò exe¬
ris repagula, qui latiora sunt versus medium, ideo
excedent cauitates, sensimque eleuabunt tabulam
E quae ob paxillos patitur se eleuari: non enim
coniuncta est cum C D: & eousque eleuabitur,
donec limbi interiores F & G cadent extra E:
tunc enim E cadet super C D, & F & G illi con¬
uenient: retinebuntur autem propter tubera, ne
amplius extractae rimam latiorem relinquant cum