1015
LIBER XVI. 905
mô in aqua communi, deinde salsa, atque iterum com¬
muni, quibus postea subitò in cacabo positis, vnà
cum sequentibus cocci granis, quod in hunc mo¬
dum se habet.
Recipe in singulis libris serici, chermesi, siue cocci
contriti, & cribrati y. iij. aut iiij. bulliant in tanta
aqua communi, donec sericum cooperiatur ad
quatuor aut sex digitos adde similiter in singulas
serici libras, vncias tres gallarum in puluerem
contritarum. Quòd si gallae desint, adde loco gal¬
larum arsenici crystallini y. s. pro libra serici, quòd
colorem perfectiorem reddit, nisi quòd tam aqua,
quàm eius vapores sunt valde periculosi. Quan¬
do autem bullire incipit, tunc sericum ita praepa¬
ratum, vt suprà, inijcito, & coquito per horas qua¬
tuor: deinde cùm exemptum fuerit, siccetur in
vmbra, & erit perfectum. Idem.
Modus parandi Verzini quatuor colorum.
Recipe Verzini quantum satis est, coquatur in
sufficienti quantitate aquae, vsque ad consumptio¬
nem tertiae partis, vel donec color pulcher eua¬
dat: deinde ablato ab igne, in quatuor diuidatur
partes, quarum vna per se seruetur, & erit rosei co¬
loris: alterae adiungatur parum aquae calcis, & erit
punicei: alterae addatur parum lixiuij, & erit
violacei coloris: vltimae denique adijciatur ali¬
quantulum aluminis, & vini faecis, & erit viola ob¬
scurior. Verùm cùm haec adduntur, verzinum te¬
pidum esse oportet. Idem.
Verzinum rubrum, alio modo.
Sumito mensuram aquae communis, cui ad¬
dito tantùm calcis, vt nucis magnitudini respon¬
Ll 4