1015
LIBER XVI. 907
Aliter cum purpurina.
Recipe Purpurinae quantum volueris, ponatur
in catino cum vrina, aut lixiuio, digito miscendo
& macerando bene. Quod cùm factum fuerit, im¬
pleatur vrina, vel lixiuio, & relinquatur, donec re¬
siduum faciat: deinde rursus maceretur, mutan¬
do vrinam, vel lixiuium toties, donec aqua, vel
vltima vrina lucida euadat: deinde sensim cole¬
tur vrina: materiae verò reliquae addatur parum
croci, aquae gummatae, & fiat liquor ad scriben¬
dum, miniandumque. Idem.
Compositio quae Sisa vulgo dicitur, in qua au¬
reae bracteolae expolitae collocantur.
[[Recipe Gypsi optimi
Boli Armeni
Aloes hepaticae
Sacchari candidi sing. z. s.]]
Terantur singula per se, quibus alterum super al¬
terum collocatis, addatur parum zibetti, vel mellis.
Ad aurum ponendum, simplex compositio.
[[Recipe Gypsi optimi
Aloes hepaticae
Boli Armeni sing. part. j.]]
Redigantur singula in puluerem, & contundan¬
tur cum ouorum albis: deinde colentur. Quòd
si nimium esset fortis, adde aquam communem.
Aliter.
Sumito aquae gummatae q. s. est, qua sola affi¬
Ll 5