1015
LIBER XVI. 913
in scutellam aquae plenam inijciantur, & fiat ma¬
lagma. Verùm si aliter facere voles, folia auri cum
argento viuo, super lapide porphyrite conteran¬
tur, donec optimè fuerint mista, atque contusa:
deinde bis, terue aqua communi lauentur, quòd
si parùm aceti, vel succi limoniorum addas, opti¬
mè feceris: nam melius citiusque permiscentur.
Itaque hoc malagma quocunque modo para¬
tum, sumito, atque per pannum lineum non
rarum exprimatur, vt pars aliqua argenti viui
exeat: vel exprimatur per damae, siue agni can¬
didam pellem, quod melius est: deinde quod
in pelle haesit, conteratur cum sulphure viuo o¬
ptimè prius contrito, tanto, vt dimidiam massae
mensuram non excedat. Quibus factis, ponatur
in vase aliquo ferreo ad ignem, optimè cooperto,
ibique relinquatur, donec totum sulphur combu¬
stum, & quod relictum, flauum fuerit: deinde
frigidum in scutellae aquae plena toties lauetur,
donec auri colorem sumat, & seruetur ad vsum.
Quando autem quis vti volet, addat tantùm a¬
quae rosarum, vel communis, in qua gummi A¬
rabici dissolutum sit, quantum satis est: haec mi¬
sce, & fiat liquor aureus, ad scribendum, & pin¬
gendum. Quo cùm scriptum, pictumque fuerit,
fricentur literae, dente aliquo leuiter, quod cum
alio molito auro, quo omnes ferè pictores vtun¬
tur, fieri nequaquam potest. Caeterùm hoc secre¬
to veterum quidam vsi sunt, vt in quibusdam vete¬
ribus libris videre licet. Verùm in poliendo, ani¬
mum adhibere oportet, vt etiam papyro superad¬
dita, fiat: deinde etiam absque papyro, praesertim
literis non ritè lucentibus. Idem.