1015
916 DE SECRETIS
Atramenti conficiendi modus optimus.
Sumito gallarum optimarum in tres aut qua¬
tuor partes incisarum, vel leuiter contritarum
quantum volueris, quae cùm in oleo pauco, ali¬
quantulum fuerint frixae, ponantur in ollam vi¬
treatam, superinfundendo vini albi tantùus, vt ad
quatuor, vel plures digitos emineat: deinde adde
gummi Arabici contriti lib. s. vitrioli contriti vnc.
viij. misceantur, & ponantur ad solem per dies a¬
liquot, miscendo quotidie. Postea cùm aliquan¬
tulum, & ad sufficientiam cocta fuerint, coletur,
& erit perfectum. Caeterùm faecibus relictis re¬
cens vinum addi potest: deinde coqui & colari,
hocque toties fieri potest, quoties vinum non am¬
plius à faecibus tingitur. His quidem vinis sint
mistis, addantur gallae, gummi, vitriolum recen¬
tia, vt supra: deinde cum rursus ad solem posi¬
ta, demumque cocta fuerint, multò melius erit,
quàm prius. Quo enim saepius iterentur haec, eo
etiam melius euadit atramentum. Quòd si a¬
tramentum spissius, quàm par esset euaderet, ad¬
datur parum lixiuij, & fiet fluidum. Si verò ni¬
mium esset fluidum, addatur gummi Arabicum.
Caeterùm gallas paruas, crispas, duras esse opor¬
tet, quemadmodum vitriolum coloris coerulei:
gummi praeterea lucidum & friabile. Idem.
Atramenti puluis, quem quisque proficiscens secum fer¬
re potest, modo aqua vel vino contemperetur. Hic
etiam puluis reddit atramentum perfectius.
Sumito nucleos persicorum, vel armeniaco¬
rum,