1015
938 DE SECRETIS
re deligatis, eas autem à pueritia paulatim ia¬
ctare assuescat, loco semper sublimiori. Quòd si
quispiam id mirum putauerit, adijciat ea, quę Ar¬
chytam Pythagoricum commentum esse, atque se¬
cisse traditur: plerique enim nobilium Graeco¬
rum & Fauorinus philosophus memoriarum vete¬
rum exequentissimus, affirmatissimè scripserumi, si¬
mulachrum columbae è ligno ab Archyta ratione
quadam disciplinaque mechanica factum volasse, ita
erat scilicet libramentis suspensum, & aura spiri¬
tus inclusa, atque occulta concitum. Io. Bap. Porta.
Homines, vt mortui videantur.
Vinum cum sale ad consumptionem partis ter¬
tiae coquito, inde vinum illud accendę, sublata o¬
mni alia luce, & ipsis immobilibus manentibus.
speciem mortuorum praebebunt. Cardanus.
Vitrum duplicatum.
Iucundum etiam est vas duplici vitro conficere,
vt à latere vides: in medio candela ardet: inter vi¬
tri superficies.
aqua aut hu¬
mor varius ac
perspicuus po¬
nitur: ita &
splendor dupli¬
catus, & mira
colorum varie¬
tas interlucet.
Quidam autem
in medio pisciculos inter vitri superficies colloca¬
runt, auicula modò pisciculos mirabatur, modò
rostro
image50