1015
LIBER XVII. 945
nebris (hoc enim aliàs docuimus, veste ex corio
piscium non desquamato. quod & ipsum noctu
mirum in modum splendet, tum maximè bacu¬
lo auxiliante, est autem horum piscium magno¬
rum in Scotia ingens copia) in sinistra, quae ori
admota erat, ingens bouis cornu: nam & talia
in ea insula cornua boum esse declarauimus. Hi
omnes per cornu reboant horrenda voce, paren¬
dum esse Regi: Pictos daturos poenas scelerum,
victoriam ingentem apud Scotos stare, se nunci¬
os à Deo missos. Facilè fuit somnolentis impone¬
re, quum neque venientes, nec abeuntes videre
possent: nam vestem inuoluerant dum abirent,
baculum absconderant. Vbi mane ventum ad
consilium est, quisque narrat, quod vidisset audis¬
setque: sed Rex metuens, ne fabula prodiret in pu¬
blicum, ob idque detegeretur, primum docet id si¬
bi etiam visum, deinde cauere illos ne diuinitus
monita promulgando coeleste numen haud du¬
biè propitium, infensum redderent. Itaque nemi¬
ne fucum agnoscente, in bellum consentiunt, fu¬
Itque euentus non minus quàm oraculo diuino
respondens: siquidem victi Ficti semel, bis, terue:
ad extremum deleti sunt à Scotis, vt ne reliquiae,
aut vestigium superesset. Cardanus.
Spectrum secundum.
Aliud quo plures vsi sunt: scarabeos vel testu¬
dines, aut cancros cimiterijs praesertim spargunt
cum exiguis candelis: alij subtilius mortuorum
capitibus intra condunt candelas, horrendamque
faciem praebent. Si autem locustarum dorsis can¬
delae exiguae annectantur, terrorem non leuem
afferunt. Ignis enim saltare videbitur. Idem.