1015
LIBER XVII. 947
per obliqum: igitur tum propter proprium tre¬
morem flammae, tuùm propter obliquitatem mo¬
tus, videbitur tremere. Adiuuant autem plurimum
ad hoc ignis non splendidus, & cum fumo: nam
debilis actio facilius vitiatur, quàm valida, sed fu¬
mus flammae sociatus, & flamma imbecillis, quae
à leui substantia procedit, debilem visum facit:
igitur talis ignis flammaque leui fumo iuncta, hoc
spectri genus efficiet. Idem.
Spectrum quintum.
Non possum praeterire, quòd edoctus sum per
somnum hac nocte, quae est vigesima octaua dies
Ianuarij MDLIIII. praecedens, dum librum
hunc vltimò transcriberem, videbam parietem in
quo imagines depictae erant plurimae, quarum a¬
liae ambulabant, aliae colloqui videbantur, sta¬
bant nonnullae, erant quae sederent, quaeque de¬
ambularent: mira certè res. Tum ego, id mirum
profectò est: tum quispiam qui aderat. Non est
hoc miraculum, sed tu inuentor fuisti huius ra¬
tionis. memini sanè: tum ille excipiens inquit: Pa¬
ries hic in cryptoporticu ex aduerso viae publicae,
quam scis esse maximè frequentatam, & nunc for¬
tè fortuna milites transeunt, positus est. Illuce¬
scat Sol in via, docuisti qua ratione imagines ex
vmbris in aduerso pariete videantur: hae autem
quae plurimae sunt in extremitatibus parietis, ac
quasi confusae, nonnulaeque in medio, & quas se¬
dere perspicis, omnes sunt picturae, ad similitudi¬
nem vmbrarum effictae: vt cùm vmbrae discedunt
ex finibus parietis, aliqua pictarum moueri videa¬
tur. Tum ego, Certe pictas vix ab vmbris distin¬
Oo