1015
LIBER XVII. 949
Iocus Necromanticus.
lucundum id quoque nobis fuit spectatoribus,
quo Andreas Albius, Medicus doctissimus Bo¬
noniae credulo cuidam amatori metum incussit:
De mortui caput mensae apposuit, quod patefa¬
cturum esse nobis auditoribus promisit, quis¬
nam ex nobis filiam ciuis cuiuspiam misere de¬
periret, quis etiam futurus esset amoris exitus
caput id hoc esse praedicturum Ludicrum id non
intelligentibus horrorem induxit, perinde at¬
que si cacodaemonis ope uaticinium id proces¬
sisset. Verùm ijs qui locum animaduerterent,
risum mouit. Hac autem arte res haec institu¬
ta erat. Mensa quatuor columnis pedum instar
suffulciebatur, quarum vna excauata erat, men¬
sae perforatae subdita: Foramen id, totaque
mensa subtili quodam tapeto tegebatur, ne men¬
sae foramen conspiceretur: Eo loco demortui
caput positum consistebat. Pauimentum autem
in ea parte perforatum etiam erat, in qua colu¬
na excauata mensam sustinebat, vt ex inferio¬
ri aedificio, in superius, & vicissim ex superiori
in inferius voces transmuti possent. Quamob¬
rem is qui in inferiori erat, tubo quodam in ex¬
cauatam mensae columnam immisso, & altera
eiusdem tubi parte auri admota, facilè quid alter
in superiori conclaui consistens rogaret, ex¬
audiebat, responsaque dabat quaesitis appri¬
mè conuenientia. Successit hoc eò facilius,
quòd vterque amatoris eludendi secreta no¬
uissent: Sic enim fabulam hanc communi¬
catis ante consilijs dexterè peregeruunt. Ad ma¬
Oo 2