1015
LIBER XVII. 951
cinae loco habentur: sat sit leuiora recensere.
Crepitus ventris, oua formicarum, vel castanea¬
rum flores mouent. Cardanus.
Vt hernioso crepitent testiculi.
Vt hernioso crepitent testiculi si optabis: Vbi
eum igni accedere conspicies, & calefacere, sam¬
buci vel ficus igni viridia immittito ligna, vt com¬
burantur: sic enim crepitum dabunt, vt secedere
illinc cogatur. An id euenit, quam eructat, aura, illi
vento simili, qui quoque eis officere solet? Porta.
Tympani mirum.
Fiunt & quaedam quae spectra licet non sint.
admirationem tamen pariunt. Tympanum è perga¬
meno figuris pingitur varijs, ita vt sensim descen¬
dat ratio picturę, & rursus descendentes excipian¬
tur ab ascendentibus: in obliquum enim situs ea¬
rum tendit, ac quasi per aequidistantes lineas: in
medio lumen collocatur, quod more flammae, quae
verua circumagit tympanum vertit, cumque sem¬
per situ differentes figurae occurrant oculis, om¬
nes aut ascendere, aut descendere videntur, quod
mirabile est. Cardanus.
Ludicrum de pisis in olla coquendis.
Qui voluerit iucundo spectaculo ex ollis fer¬
uentibus pisa excludere, argentum viuum immit¬
tat, videbit rem pulchram, nisi labra ollaris excel¬
lens altitudo, vel ignis remissior obstiterit. Ex¬
pertum tibi trado. Mizaldus.
Ouum vt in aere ascendat.
Sic facere possumus, vt ouum in aere ascen¬
Oo 3