1015
956 DE SECRETIS
tu exceptum virus, & sanguinosum modo iam
dicto, ineunte Sole capricorni principium, vt pi¬
scis exitu, eijciant, dum affatim lacte, & micis sa¬
turentur, subeuntes: perceptumque illud quod
apriam vocant, quod idem est, quod equis hip¬
pomanes, vitreo sub fimo vase conditum, & o¬
perculatum, ne surgens calor euolet, aliquibus
lateat diebus, praeceptumque opus plumbea com¬
ditum pyxide erit vsui: qui id rectè nouerit com¬
ponere: non vulgare cernet experimentum.
Si quis verò curiosius quàm par sit, noscere con¬
cupiscet, quam nouimus rationem experimento
simo & mirabilem admodum mandragorum
producendi. Sic enim humanam feram ex ouo
enatam feneratitia iam nomenclatura vulgo ap¬
pellari coepisse audio, si cui allibuerit, & is ad e¬
xemplar galli spermatis in ouo humanum & vi¬
tale asperserit virus, operculo coercito, ne faetuo¬
sum calorem coercitum suspiret, efferret semife¬
rum animal, hinc humanum, hinc verò vernacu¬
lam gerens formam. Nec negat id Auicenna, sic
occasio dabitur, alibi paulò vberius: sat sit nor¬
mam & fieri posse demonstrasse. Pleraque &
maiora iam omittuntur, apud inscios, & plebeios
fide penitus caritura. De partu menstruoso, de¬
que producendi per simum vi, haec dicta suffi¬
ciant. Io. Bap. Porta.
Artes & turres vt in aqua videas.
In vitreo vase matulae simili aquam conijcies,
parumque ex ea sumens crocum in linteo ligatum,
donec tingatur aqua, confricato: inde oui candi¬
dum digitis septies aut octies confractum in ea
ponito,