1015
962 DE SECRETIS
Circulos autem hos extremos, seu qui prius de¬
scribuntur dimissi, vt melius descriptionis ratio
intelligatur. Caeterùm iuuat eos delere, vt abso¬
lutius, & nitidius opus videatur. Oportet autem
in sectionibus, quae in solido sunt, non se tangere
annulos corporeos. Sic enim penduli videbun¬
tur, ac per se, cùm non sint. Cardanus.
Ad furem dignoscendum.
si quis puluerem ex lapide aetitis, subcineritio¬
pani incoxerit, & suspecto furi quidpiam de eo
commedendum obtulerit, praemansum bolum de¬
glutire non poterit. Mizaldus.
An corrupta sit mulier.
Fumus seminum portulacae, vel foliorum per¬
sonatae, quam bardanam vocant, per infundibulum
vel aliter, in faemineum pudendum transmissus,
statim mulierem, si corrupta est, ad meiendum
proritat: si non est, lotium continet. Io. Bap. Porta.
FINIS.