1343
CALIDIS FILII IAZICHI. 351
quid faciet ignarus, vel insipiens, rerum na¬
turas non intelligens? neque rerum comple¬
xiones cognoscens? Cum autem hoc viderem
de meo discipulo praeelecto, & charissimo,
motus pietate, & dilectione eiusdem, quin
tiam nutu & voluntate diuina, aedidi hunc
meum librum in obitu meae mortis, in quo
praetermisi dicere quaedam, quae antecessores
philosophi retulerunt in suis libris. Et dixi
quaedam quae ipsi caelauerunt, & nullo modò
dicere, aut reserare in scriptis suis voluerunt.
Et explanaui, & exposui quaedam, quae ipsi
conoperuerunt suis dictis obscuris & figura¬
tis: Et vocaui hunc ineum librum Secretorum
Alchemiae. In quò nominaui quicquid ne¬
esse est inquisitori huius scientiae, siue ma¬
gisterij, iuxta linguam eius intellectui conueni¬
entem, atque sensui inquirentis. Et nominaui
in hoc libro, quatuor magisteria magis alta,
& meliora, quàm sapientes fecerunt. Quorum
sunt Elixir, vnum minerale, & aliud animale,
alia verò duo residua sunt mineralia, & non
sunt elixir vnum, quorum est artificium lauan¬
di, quod vocant corpora. Alterum quidem est, fa¬
cere aurum ex azot viuo, cuius factura & ge¬
neratiò, est secundum generationem siue ordi¬
nem generationis in mineris, in corde & inte¬
rioribus terrae existentib. Et haec quatuor ma¬
gisteria atque artificia, explanauerunt sapientes
in libris suis de compositione huius magisterij,