1343
CALID. EILII. IAZICHI. 373
eo turbationes contrariorum, nec fugimentum
sui vinculi. Hic est enim sapo corporum & eo¬
rum spiritus, & eorum anima: quando commi¬
scetur cum eis, soluit ea sine detrimento. Hic
est vita mortuorum, & eorum resurrectio, me¬
dicina conseruans corpus, & purgans super¬
fluitatem. Et qui ipsum sciuerit, sciat, & qui
nescierit, nesciat. Nam huius officium non
consurgit pręcio, nec associatur venditioni,
seu emptioni. Intellige eius virtutem & valo¬
rem atque honorem, & operare. Et dixit qui¬
dam sapiens: Non est tibi datum à Deo hoc
magisterium solum pro tua audacia, fortitu¬
dine & calliditate, sine omni labore. Nam la¬
borant homines, & Deus tribuit fortunam
hominibus. Adora ergo Deum creatorem,
qui tibi tantam gratiam suis operibus bene¬
dictis voluit exhibere.
Modus operationis lapidis ad al¬
bum. Cap. XV.
Cum ergo volueris hoc magisterium ho¬
noratum facere, accipe lapidem honoratum,
& pone eum in cucurbita, & cooperi cum
lembico, & claude eam bene cum luto sapien¬
tiae, & dimitte exsiccari: quod sic facies, quo¬
tie cunque claudes cum luto sapientię, postea
mitte in stercore calidissimo: deinde distilla¬
bis eum, & pones sub eo recipiens, in quod
distilletur aqua, & dimittes sic, quousque tota
aqua distilletur, & exsiccabitur humiditas,
Aa 3