1343
CALID. FILII IAZICHI. 375.
Et iterum remitte in stercore equino cali¬
do, per vnam septimanam & dimidiam, &
sunt decem dies, tunc extrahes, & inuenies
corpu? iam bibisse aquam. Postea tere ipsum
& pone super ipsum de ipsa aqua, quantum
praedictum est. Et subhuma eum in stercore,
& dimitte ibi per alios decem dies. Postea
extrahe, & inuenies ipsum corpus, quod iam
biberit aquam. Postea, vt prius tere, & pone
super ipsum de praedicta aqua, iuxta quanti¬
tatem praedictam; & iterum subhumabis in
stercore praedicto, & dimittes ibi per decen¬
dies, & postea extrahes. Et sic facies quarta
vice, tunc cum iam quarto complebitur hoc,
extrahe & tere, & subhumabis eum in ster¬
core; quousque soluatur: deinde extrahe, & rei¬
tera adhuc semel, quia tunc est origo perfe¬
cta, & iam compleuit suum factum. Tunc ve¬
cum sic fuerit, & adduxeris rem ò frater,
ad hunc statum honoratum, accipe ducen¬
tas quinquaginta drachmas plumbi vel stan¬
ni, & funde ipsum. Deinde cum liquefacta
fuerit, proijce super ipsum vnam drachmam
de Cinnabari, id est de hac medicina, quam
adduxisti ad hunc statum honoratum, & hunc
ordinem altum, & retinebit ipsum stannum
seu plumbum, ne euolet ab igne, & albificabit
ipsum; & extrahet ab eo ipsius detrimentum,
& eius nigredinem, & conuertet ipsum in
tincturam permanentem perpetuò. Deinde
Aa 4