1343
404 AVICENNAE
autem luteae quae reperiuntur in eminentijs
non sunt de illa materia lapidea, sed est de ea
quae diminuitur de montibus, vel terrestris,
vel alia substantia quam adducunt aquae cum
lutis & herbis, quae admiscentur cum luto
montis, vel fortè antiquum lutum maris, vt
est vnius substantiae: quia pars eius fit lapis,
& pars eius non, sed mollitur & dissoluitur,
aliqua qualitate vincente. Maris est recessus
& accessus, quaedam loca cauat, quaedam ex¬
tollit, & quandoquè totam terram coope¬
ruit, & inde quaedam mollia abradit, quaedam
dimisit dura, & ipsa in quibusdam locis con¬
gessit. Mollia quoque ab eo congesta cum
abscinderet desiccata sunt, & in montes con
uersa.
quatuor speciebus corporum
mineralium: Cap. III.
Corpora mineralia in quatuor species di¬
uiduntur, scilicet in lapides, & in liquefacti¬
ua, sulphurea, & sales. Et horum quaedam
sunt rarae substantiae & debilis compositio¬
nis, & quaedam fortis substantiae, & quędam
ductibilia, & quaedam non. Et horum quae
debilis substantiae sunt, quaedam sunt sales
vt quae liquefiunt ex humido breuiter, vt
lumen, calcamentum, & sal armoniacum:
& quaedam sunt vnctuosa nec liquescunt so¬
lo humore facilè, vt sulphur, auripigmentum.
Sed